Strana 34
interitum, nisi ducatum super eos susciperet. Qui eisdem necessitate coactus assensum praebens, contra Engilscalcum et Willihelmum, duces Carlmanni, proelia movere, et eos et obsessis civitatibus expellere nititur. Illi vero adversus hostem pari intentione dimicantes et nonnullos de exercitu eius prosternentes, cum fugere compulerunt. Interea Zuentibald, cum nullus crimina quae ei abiecta fuerant probare potuisset, a Carlmanno dimissus est muneribus regiis honoratus, in regnum suum rediit, ducens secum Carlmanni exercitum, quasi Sclagamarum expugnaturus; sic enim per dolum Carlmanno-(dimissus est muneribus regiis honoratus, in regnum suum rediit, ducens secum Carlmanni)- promiserat, si ei ad patriam reditus concederetur. Sed sicut solet incautos et de se praesumentes sequi ignominia, sic illi contigit exercitui; nam Zuentibald, ceteris castramentantibus urbem antiquam Rastizi ingressus est, statimque Sclavisco more fidem mentitus et iuramenti sui oblitus, non ad expugnandum Sclagamarum, sed ad ulciscendam contumeliam a Carlmanno sibi illatam vires studiumque convertit. Denique Baiorios nihil mali suspicantes et minus se observandes cum magno exercitu in castris aggressus est, et multos ex eis vivos comprehendit, ceteris pene omnibus occisis, exceptis his qui se prius prudenter de castris subtraxerant: omnisque Noricorum laetitia de multis retro victoriis conversa est in luctum.
